monumenta.ch > Plinius > sectio 173

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 173
{LXXXII} Coclearum vivaria instituit Fulvius Lippinus in Tarquiniensi paulo ante civilebellum quod cum Pompeio Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, separatim ut essent albae, quae in Reatino agro nascuntur, separatim Illyricae, quibus magnitudo praecipua, Africanae, quibus fecunditas, Solitanae, quibus nobilitas.